Historia de vita et actis Lutheri, [Heidelberg] 1548. Melancthon, Philip. Prepared by Dr. Steve Sohmer, 1996. ------- Frontispiece: HISTORIA / DE VITA ET ACTIS / REVERENDISS. VIRI D.MART. / Lutheri, verae Theologiae Doctoris, bo= / na fide conscrip= / ta, a / PHILIPPO MELANTHONE. / ADIECTA SUNT A IOANNE POL= / licario Carmina quaedam de beneficiis / quae Deus per Lutherum / orbi terrarum / contulit. / ITEM DISTICHA ALIQUOTDE / Actis LUTHERI, quae simul anno= / rum numerum compre= / hendunt. / M.D.XLVIII Aii.r PRAEFATIO IOAN. POL. REVERENDISS. / ATQUE ILLUSTRISSIMO PRINCI= / pi, ac Domino, Domino Georgio, Principi ad An= / halt, Ascaniae Comiti, Dominoq; Berneburgensi, / In causis vero Spiritualibus Administra= / tori Marburgensi, & Ecclesiae / Magdeburgensis Prae= / posito = Gratiam & pacem in Christo Deo & / salvatore nostro. MAGNUS ERAT LUCTUS, ingentes querelae, multae lachrimae in universa Roma, cum Cicero pater patriae pulsus, cogeretur exulare. Occupavit tame iste luctus non quosius, non seditiosos Catilinas, non furibundos Antronios, hisq; similes sclerators & ulcera urbis, sed pacificos & moderators, & qui amabant aequitate(m), & quibus grata erat Reipub. tranquillitas, ita no(n) dubito, etiam adhuc hodie Lutheri mortem tristem & accerbamesse, semperq; futuram, et si non omnibus, tamen viris bonis Aii.v Imprimis autem illis, quibus Relligio chara est, et qui afficiuntur periculis Ecclesiae Christi, quae sub hoc Doctore satis florens, tuta, ac munita fuit. Nunc vero quoniam sublatus est, quid interea evenrit, magno cum luctu, multisq; lachrimis hucusq; vidimus, ac quotidie videmus, necdum scimus, quid adhuc sit sperandum de furoribus quorundam, quos Lutherus vi sua atq; authoritate compressit. Ego certe aliquid magni metuo, name cum colligo eventus priorum temporum, comperio occasum tantorum virorum raro non exitialem fuisse. Sed nobis consolatio certa ac firma proposita est, videlicet Oratio & promissiones Dei, Precabimur [sic] itaq; Deum parentem nostru(m), ut adhuc extrudat alios operarios in messem suam, qui pergant illustrare gloriam gratiae suae, & regni Jhesu Christi, ad promovendam ac perficiendam salutem electorum suorum. Et rogabimus Patrem, in nomine unigenti Filii sui Jesu Christi Domini nostri, ut Ecclesiam suam, & hoc hospitiolum fidelium suorum, quod apud nos verbo suo, per Lutherum aedificavit, regat, gubernet & conservet, ad gloriam nominis sui, Amen. Ipse recepit se futurum nobiscum, usq; ad consumationem foeculi, & dixit, non relinquamuos (sic) orphanos. Haec cum vera sunt, & Aiii.r maxime consolatoria piis mentibus, interim tamen dolendum est, quoties videmus Ecclesiam eius modi Doctoribus orbari, quando experimur haec organa & vasa (sic) gratiae occumbere, hominesq; tantis donis praeditos, e conspectu atq; consuetudine nostra eripi, num enim mortui laudabunt Dominum? Ego igitur, ut me quoq; ob haec incomooda angi ostenderem, aliquid Carminis congessi, in laudem huisu maximi nostri Theologi. Adieci quoq; Vitam eius, sicuti eam reperi perscriptam a D.Philippo nostro, una cum Actis Vuormatiensibus (sic), non sine certo ac gravi consilio, quae omnia, ut spero, Ecclesiae non erunt ingrata. Ea nunc tibi ampliss. & illustriss. Princeps ascribo atq; dedico, & obsecro C.T. ut aequi boniq; faciat. Ut autem hoc libello C.T. compellerem, commovit me, primum, similitudo officorum, quae tu & Lutherus habuistis aequalia, nam sustinet C.T. quoq; quemadmodum paulo (sic) ante Lutherus, gubernationem Eccesiae (sic) quae functio profecto est valde difficilis, & plena laboris, ex periculosissima, his nostris confusis ac turbulentis temporibus, praesertim ubi improborum & audacisum hominum est infita licentia. Deinde commo= Aiii.v vit me & hoc, quod sciebam C.T. a Luthero unice semper & amatam & veneratam fuisse, ideovisus sum ego mihi bene pieq; & rem C.T. gratam facere, si amicissimi apud amicissimum uniis quoq; a morte mentionem facerem. Rogo itaq; illustriss. Princeps, C.T. ut hoc scriptum magni facere velit, propter pia fata Lutheri, cuisu negocium hic agitur, in cuius gratiam scio C.T. hoc mihi denagare non posse. Bene vale Illustriss. Princeps, & Deus opt. max. C.T. nobis in hoc ministerio diu servet incolumem, Amen, Datum Vucisenselsii, 20. Octobris, Anno 1547. Tuae ampli. deditiss. M. Ioannes Pollicarius Cygnaeus apud Vueisenfelsenses Verbi Dei Minister. Aiiii.r Spem nobis fecerat Reverendus vir Martinus Lutherus, et curriculum se vitae suae, et certaminum occasiones narraturum esse, quod fecisset, nisi x hac mortali vita, ad aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem evocatus esset. Utilis autem esset et privatae ipsius vitae consideratio luculenter scripta, plena enim fuit Exemplorum, quae ad confirmandam pietatem in bonis mentibus profutura essent, et occasionum recitatio, quae posteritatem de multis rebus commonefacere posset, deinde et calumnias refutaret eorum, qui vel incitatum a principibus viris aut aliis, ut labefactaret Episcoporum dignitatem, vel privata ispum cupiditate inflammatum, servitutis Monasticae vincula rupisse fingunt. Aiii.v Haec prodesset ab ipso integre et copiose exposita et commemorata esse. Etsi enim Malevoli vulgate illud obiecturi erant, autos hauton aulei, tamen et in ipso tantum gravitatis fuisse scimus, ut optima fide Historiam recitaturus fuerit. Et multi boni et sapientes viri adhuc vivunt, quibus cum sciret seriem harum rerum notam esse, fuisset ridiculum, aliam historiam, ut fit interdum in poematis, comminisci. Sed quia editionem talis historiae fatalis ipsius dies antevertit, nos iisdem de rebus ea, quae partim ex ipso audivimus, partim ipse vidimus, bona fide recitaturi sumus. Vetus familia est, et late propagata mediocrium hominum, cognomine Luther, in ditione inclytorum Comitum Manssfeldensium. Parentes vero Martini Lutheri primum in oppido Issleben, ubi Martinus Lutherus natus est, domicilium habuerunt, deinde migragrunt in oppidum Manssfeldt, ubi pater Iohannes Lutherus et Magistratus gessit, et propter intergritatem omnibus bonis viris carissimus fuit. In matre Margarita, coniuge Iohannis Lutheri, cum coeterae erant virtutes honestae Matronae Av.r convenientes, tum vero praecipue lucebant pudicitia, timor Dei, et invocatio, intuebanturque, in eam coeterae honestae mulieres, ut in exemplar virtutum. Haec mihi aliquoties interroganti de tempore, quo Filius natus est, respondit, diem et horam se certo meminisse, sed de anno dubitare. Affirmabat autem natum esse die decimo Novembris, nocte post horam undecimam, ac nomen Martini attributum infanti, quo dies proximus, quo infans per Baptismum Ecclesiae Dei insertus est, Martino dicatus fuisset. Sed frater eius Iacobus, vir honestus et integer, opinionem familiae de aetate fratris hanc fuisse dicebat, natum esse Anno a natali Christi 1483. Postquam aetas doctrinae capax fuit, parentes filium Martinum ad agnitionem et timorem Dei, et ad aliarium virtutum officia domestica institutione diligenter adsuesecerunt, et ut est consuetudo honestorum hominum, curaverunt ut literas disceret, gestavitque in ludum literarium adhuc parvulum Georgii Aemilii pater, qui cum adhuc vivat, testis huius narrationis esse potest. Florebant autem eo tempore Scholae Grammaticae in Saxonibus urbibus mediocriter, quare Av.v cum Martinus ingressus esset annum quartum deimum, una cum Iohanne Reinec(?), cuius postea virtus fuit excelles, et virtute parta auctoritas in his Regionibus magna, Magdeburga missus est, fuitque mutua benevolentia inter hos duos Lutherum et Reinecumsem per eximia, seu ab aliquo naturae consensu, seu ab illa puerilium studiorum societate orta, nec tamen diutius anno mansit Lutherus Magdeburgae. Deinde in schola Isennacensi quadriennio audivit Praeceptorem rectius et dexterius tradentem Grammaticen, quam alibi tradebatur, Nam huius ingenium memini a Luthero laudari. In eam autem urbem missus est, quod mater in iis locis honesta et veteri familia nata fuerat: hic absolvit grammaticum studium, cumque et vis ingenii acerrima esset, et imprimis ad eloquentiam idonea, celeriter aequalibus suis praecurret, et verbis et copia sermonis in loquendo, et in scribenda soluta oratione, et in Versibus coeteros adolescentes, qui una discebant, facile vicit. Degustata igitur literarum dulcedine, natura flagrans cupiditate discendi, appetit Academiam, tanquam fontem omnium doctrinarum. Et omnes artes ordine percipere tanta vis ingenii potuisset, si Docto= Avi.r res idoneos invenisset, et fortassis ad leniendam vehemantiam naturae mitiora studia Philosophiae, et cura formandae orationis profuissent. Sed incidit Erfordiae in eius aetatis Dialecticen satis spinosam, quam cum sagacitate ingenii praeceptionum causas et fontes melius quam coeteri perspiceret, cito arripuit. Cumque mens avida doctrinae, plura et meliora requireret, legit ipse plaerque veterum Latinorum scriptorum monumenta, Ciceronis, Virgilii, Livii et aliorum. Haec legebat, non ut pueri, verba tantum excerpentes, sed ut humanae vitae doctrinam, aut imagines, Quare et consilia horum scriptorum et sententias proprius aspiciebat, et ut erat memoria fideli et firma, plaeraque ei lecta et audita, in conspectu et ob oculos erant. Sic igitur in iuventute eminebat, ut toti (sic?) Academiae Lutheri ingenium admirationi esset. Ornatus igitur gradu Magisterii Philosophici, cum natus esset annum vicesimum, de consilio propinquorum, qui hanc tantam vim ingenii et facundiam iudicabant in lucem et ad Rempublicam educendam esse, inchoat iuris studium. Sed brevi post, cum natus esset annum unum et vicesimum, subito praeter parentum Avi.v et propinquorum opinionem, venit ad Collegium Monachorum Augustinianorum Erphordiae, seque recipi petit. Receptus, iam non solum acerrimo studio doctrinam Ecclesiae discit, sed etiam summa disciplinae severitate se ipse regit, et omnibus exercitiis lectionum, disputationum, ieiuniorum, precum omnes longe superat. Erat autem natura, quod saepe miratus sum, in corpore nec parvo nec imbecilli, valde modici cibi et potus, vidi continuis quatuor diebus, cum quidem recte valeret, prorsus nihil edentem aut bibentem, vidi saepe alias multis diebus quotidie exiguo pane et halece contentum esse. Occasio autem ingrediendi illud vitae genus, quod pietati et studiis doctrinae de Deo existimavit esse convenientius, haec fuit, ut ipse narrabat, et ut multi norunt. Saepe eum cogitantem attentius de ira Dei, aut de mirandis poenarum exemplis, subito tanti terrores concutiebant, ut paene exanimaretur. Ac vidi ipse, cum in quadam doctrinae disputatione propter intentionem consternatus, in vicino cubiculo se in lectum collocavit, ubi hanc sententiam crebro repetitam miscuit invocationi, conclusit omnes sub peccatum, ut omnium misereatur. Hos terrores seu primum, seu acerrimos sensit eo anno, cum sodalem, nesaoquo(?) casu interfectum, amisisset. Avii.r Non igitur paupertas, sed studium pietatis eum in illud viae monasticae genus induxit, in quo etsi doctrinam in scholis usitatam quotidie discebat, et Sententiarios legebat, et in Disputationibus publicis labyrinthos aliis inextricabiles, diserte multis admirantibus explicabat, tamen quia in eo vitae genere non famam ingenii, sed alimenta pietatis quaerebat, haec studia tanquam parergatractabat, et facile arripiebat illas scholasticas methodos. Interea fontes doctrinae caelestis avide legebat ipse, scilicet scripta Propheticae et Apostolica, ut mentem suam de Dei voluntate erudiret, et firmis testimoniis aleret timorem et fidem. Hoc studium ut magis expeterat, illis suis doloribus et pavoribus movebatur. Et senis cuiusdam sermonibus in Augustiniano Collegio Erphordiae saepe se confirmatum esse narrabat, cui cum consternationes suas exponeret, audivit eum de fide multa disserentem, seque deductum aiebat ad Symbolum, in quo dicitur, Credo remissionem peccatorum. Hunc Articulum sic ille interpraetatus erat non solum in genere credendum esse, aliquibus remitti, ut et Daemones credunt, Davidi aut Petro remitti, Sed mandatum Dei esse, ut singuli homines remitti nobis peccata credamus. Et hanc interpraetati= Avii.v onem confirmatam dicebat Bernardi dicto, monstra(?) tumque locum in concione de Annunciatione, ubi haec sunt verba, Sed adde ut credas et hoc, quod per ipsum peccata TIBI donantur, Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, Gratis iustificari hominem per fidem. Hac se voce non solum confirmatum esse Lutherus dicebat, sed commonefactum etiam de tota Pauli sententia, qui toties inculcat hoc dictum, Fide iustificamur. De quo, cum multorum expositiones legisset, tunc et ex huius sermonibus, et suae mentis consolatione animadvertisse, interpraetationum, quae tunc in manibus erant, vanitatem. Paulatim legenti et conferenti dicta et exempla in Prophetis et Apostolis recitata, et in quotidiana invocatione excitanti fidem, plus lucis accessit. Tunc et Augustini libros legere coepit, ubi et in Psalmorum enarratione, et in libro de Spiritu et litera, multas perspicuas sententias reperit, quae confirmabant hanc de fide doctrinam, et consolationem, quae in ipsius pectore accensa erat. Nec tamen prorsus reliquit Sententiarios, Gabrielem et Avii.r Cammeracensem paene ad verbum memoriter recitare poterat. Diu multumque legit scripta Occam, huius acumen anteferebat Thomae et Scoto. Diligenter et Gersonem legerat, Sed omnia Augustini momumenta et saepe legerat, et optime meminerat. Hoc acerrimum studium inchoavit Erphordiae, in cuius urbis Collegio Augustiniano commoratus est annos quatuor. Eo autem tempore, quia Reverendus vir Stupicius, qui exordia Academiae Vuittebergensis adiuverat, studium Theologicum in recenti Academia excitare cupiebat, cum ingenium et eruditionem Lutheri confiderasset, traducit eum Vuittebeagam, Anno1508 cum iam ageret annum vicesimum sextum.Hic inter quotidiana exercitia Scholae et concionum, magis etiam lucere eius ingenium coepit. Cumque eum attente audirent viri sapientes, Doctor Martinus Mellerstadius et alii, saepe dixit Mellerstadius, tantam esse vim ingenii in hoc viro, ut plane praesagiret mutaturum esse vulgare doctrinae genus, quod tunc in Scholis unicum tradebatur. Hic primum Dialecticen et Physicen Aristot= Avii.v ilis enarravit, Interea tamen suum illud studium legendi scripta Theologica non omittens. Post triennium Romam profectus, propter Monachorum controversias, cum eodem anno reversus esset, usitato more scholarum, Duce Saxoniae Electore Friderico praebente sumptus, ornatus est gradu Doctorum, ut usitate loquimur. Audierat enim concionantem, et vim ingenii, et nervos orationis, ac rerum bonitatem expositarum in concionibus, admiratus fuerat. Et ut quadam quasi maturitate iuditii videas gradum ei Doctorum attributum esse, scias fuisse eum annum aetatis Lutheri tricesimum. Ipse narrabat sibi admodum defugienti et recusanti mandatum esse a Staupicio, ut hoc gradu ornari se sineret, eumque per iocum dixisse, multum negociorum Deo iam in Ecclesia fore, ad quae ipsius usurus esset opera. Cui voci, etsi ioco tunc emissa est, tamen eventus respondit, ut multa praecedunt mutationes praesagia. Postea enarrare Epistolam Ad Romanos coepit, deinde Psalmos, haec scripta sic illustravit, ut post longam et obscuram noctem, nova doctrinae lux oriri videretur, omnium piorum et prudentum iudicio. Hic monstravit Legis et Evangelii discrimen, hic refutavit errorem, qui tunc in Scholis et concionibus regnabat, Bi.r qui docet, mereri homines remissionem peccatorum propriis operibus, et homines coram Deo iustos esse disciplina, ut Pharisaei docuerunt. Revocavit igitur Lutherus hominum mentes ad filium Dei, et ut Baptista, monstravit agnum Dei, qui tulit peccata nostra, ostendit gratis propter Filium Dei remitti peccata, et quidem oportere id beneficium fide accipi. Illustravit et coeteras partes doctrinae Ecclesiasticae. Haec ei exordia rerum optimarum magnam autoritatem circumdederunt, praesertim cum mores congruerent cum oratione docentis, videreturque oratio non in labris nasci, sed in pectore. Haec vitae admiratio magnas efficit inclinationes in animis auditorum, ut Veteres etiam dixerunt, [Greek] schedon, hės eipein kuriėtatum echei pisin to āthos. Qua re cum postea quosdam receptos ritus mutaret, honesti viri, qui eum norant, minus vehementer adversati sunt, eique propter autoritatem, quam et rerum bonarum illustratione, et sanctitiate morum antea pepererat, in iis sententiis adsenserunt, quibus magno cum dolore videbant orbem terrarum distrahi. Nec Lutherus tunc in ritibus quidque mutabat, imo tetricus disciplinae custos inter suos erat, nec Bi.v miscuerat aliquid opinionum horridiorum. Sed illam communem et prorsus necessariam doctrinam omnibus magis magisque illustrabat, de paenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de veris consolationibus in cruce. Huius doctrinae dulcedine pii omnes valde capiebantur, Et eruditis gratum erat, quasi ex tenebris, carcere, squalore educi Christum, Prophetas, Apostolos, conspici discrimen Legis, et Evangelii, promissionum Legis, et promissionis Evangelicae, Philosophiae et Evangelii, quod certe non extabat in Thoma, Scoto et similibus, Iustitiae spiritualis et rerum politicarum. Accedebat huc, quod Erasmi scriptis iam invitata erant iuventutis studia ad Latinae et Graecae linguae cognitionem, Quare monstrato iam dulciore doctrinae genere, multi bonis et liberis ingeniis praediti, abhorrere a barbarica et Sophistica doctrina Monachorum incipiebant. Ipse etiam Lutherus Graecae et Hebraicae linguae studiis se dedere coepit, ut cognita sermonis proprietate et phrasi, et hausta ex fontibus doctrina, dexterius iudicare posset. Bii.r In hoc cursu cum esset Lutherus, circumferuntur venales Indulgentiae in his regionibus a Tecelio Dominicano, impudentissimo Sycophanta, cuius impiis et nefariis concionibus irritatus Lutherus, studio pietatis ardens, edidit Propositiones de Indulgentiis, quae in primo Tomo monumentorum eius extant, et has publice Templo, quod Arci Vuiteberdensi contiguum est, affixit pridie festi omnium Sanctorum, Anno 1517. Hic Tecelius nihil sui dissimilis, ac sperans etiam gratiam se apud Romanum Pontificem initurum esse, suum Senatum convocat, Monachos aliquot et Theologos Sophistica sua utcumque leviter tinctos, hos componere aliquid iubet adversus Lutherum. Ipse interea, ne esset [Greek] kėphon prosėpon, non iam Conciones, sed fulmina in Lutherum torquet, vociferatur ubique hunc Haereticum igni perdendum esse, Propositiones etiam Lutheri et Concionem de Indulgentiis publice coniicit in flammas. Hi furores Tecelii et eius Satellitum imponunt necessitatem Luthero de rebus iisdem copiosius disserendi, et tuendae veritatis. Haec initia fuerunt huius controversiae, in qua Lutherus nihil adhuc suspicans aut somnians de B.ii.v futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abiiciebat, sed tantum moderationem flagitabat. Quare falso eum calumniantur, qui a plausibili causa exorsum dicunt, ut postea mutaret Rempublicam et vel sibi vel aliis potentiam quaereret. Ac tantum abest, ut ab aulicis subornatus aut incitatus sit, sicut scripsit Dux Brunsuuicensis, ut doluerit etiam Dux Fridericus moveri certamina, longe prospiciens, quanquam exordium esset de re plausibili, tamen paulatim latius vagaturam esse hanc flammam, ut de Lite apud Homerum dicitur, Parva metu primo, mox sese attollit in auras. Cum unus omnium nostrae aetatis Principum Fridericus et tranquillitatis publicae amantissismus fuerit, et minime [Greek] pleonektikos, maximeque solitus sit referre consilia ad communem salutem orbis terrarum, ut ex multis rebus intellegi potest, nec incitator Luthero, nec adplausor fuit, suumque dolorem saepe significavit, quem assidue circumtulit, metuens discordias maiores. Sed vir sapiens, et non tantum prophana iudicia sequens, quae tenera initia omnium mutationum celerrime opprimi iubent, Sed etiam normam di= Biii.r vinam in consilium adhibens, quae iubet audiri Evangelium, et vetat agnitae veritati adversari, ac blasphemiam vocat horribiliter damnata a Deo, pertinaciam veritati adversantem, fecit, quod multi alii pii et sapientes fecerunt, Deo cessit, studiose legit ea quae scribantur, et ea quae iudicacit vera esse, delere non voluit. Scio etiam saepe eum sciscitatum de rebus ipsis eruditorum et sapientum sententias, et in eo Conventu, quem in urbe Agrippina Colonia egit Imperator Carolus V post coronationem, Erasmum Roterodamum, amanter orasse, ut libere diceret, num errare Lutherum in iis controversiis iudicaret, de quibus praecipue disseruisset. Ibi Erasmus plane dixit, recte sentire Lutherum, sed lenitatem se in eo desiderare. Qua de re gravissime postea Dux Fridericus ad Lutherum scribens, valde eum hortatus est, ut styli asperitatem moderaretur. Constat etiam Lutherum Cardinali Caietano promissurum fuisse silentium, si adversariis etiam silentium indiceretur. Qua ex re perspicue intelligi potest, tunc quidem nondum eum docuisse, alia se deinceps moturum esse certamina, sed tranquillitatis Biii.v cupidum fuisse, sed paulatim ad alias materias pertractum esse, undique lacessentibus eum indoctis Scriptoribus. Secutae sunt igitur Disputationes, De discrimine legum divinarum et humarnarum, de tetra prophanatione Coenae Domini, in venditione et applicatione eius pro aliis. Hic explicanda tota Sacrificii ratio fuit, et ostendendus usus Sacramentorum. Cumque iam audirent homines pii in Monasteriis, fugienda esse Idola, discedere ex impia servitute coeperunt. Addidit igitur lutherus ad explicationem doctrinae de poenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de Indulgentiis, Deinde et has materias, discrimen legum divinarum et humanarum, et doctrinam de usu Coenae Domini, et aliorum Sacramentorum, et de Votis. Et haec fuerunt praecipua certamina. Quaestionem de Romani Episcopi potestate Eccius movit, non aliam ob causam, nisi ut accenderet Pontificis et Regum odia adversus eum. Symbola vero Apostolicum, Nicenum, et Athanasianum purissime retinuit, Deinde in ritibus et traditionibus humanis quid et cur mutandum su satis (sic) copiose in multis scriptis exponit, Et quid Biiii.r retineri voluerit, et quam formam doctrinae et administrationis Sacramentorum probaverit, liquet ex Confessione, quam Dux Saxoniae Elector Iohannes, et princeps Philippus Landgravius Cattorum etc. in Conventu Augustano Imp. Carolo V. Anno 1530 exhibuerunt. Liquet idem ex ipsis Ecclesiae ritibus in hac urbe, et ex Doctrina, quae sonat in Ecclesia nostra, cuius summa in Confessione perspicue comprehensa est. Quod ideo recito, ut non solum considerent pii, quos errores taxaverit, quae Idola sustulerit Lutherus, sed etiam sciant complexum esse universam doctrinam Ecclesiae necessariam, et puritatem in ritibus restituisse, et piis Exempla instaurandarum Ecclesiarum monstrasse. Ac utile est, posteritatem scire, quid probaverit Lutherus. Illud commemorare hoc loco nolo, qui primi publice praebuerint utramque partem Coenae Domini, qui primi omiserint privatas Missas, ubi deserta primum sint Monasteria. Nam Lutherus de his materiis ante Conventum, qui fuit in urbe Vangionum Anno 1521 tantum pauca disputaverat. Ritus non mutavit ipse, sed eo absente Carolostadius et alii ritus mutarunt: cumque quaedam tumultuosious fecisset Carolostadius, rediens Lutherus, quid probaret aut non probaret, aeditis suae sententiae perspicuis testimoniis, declaravit. Biiii.v Scimus politicos viros vehementer detestari omnes mutationes, et fatendum est, discordiis etiam propter iustissimas causa motis, in hac tristi confusione vitae humanae semper aliquid mali misaeri. Sed tamen in Ecclesia necesse est anteferri mandatum Dei omnibus rebus humanis. Aeternus Pater hanc vocem de Filio edidit: Hic est Filius meus dilectus, hunc audite, Et minitatur aeternam iram blasphemis, hoc est iis, qui agnitam veritatem delere conantur, Quare pium et necessarium officium fuit Lutheri, praesertim cum Eccleiam Dei doceret, taxare perniciosos errores, quos homines Epicurei etiam nova impudentia cumulabant, et auditores recte docenti assentiri necesse fuit. Si vero mutatio odiosa est, si in discordia multa sunt incommoda, ut esse multa, magno cum dolore cernimus, culpa est tum illorum, qui initio errores sparserunt, tum horum, qui nunc eos dyabolico odio tuentur. Haec non modo eo commemoro, ut Lutherum et eius auditores defendam, sed etiam ut piae mentes hoc tempore et ad posteritatem cogitent, qualis sit et semper fuerit verae Ecclesiae Dei gubernatio, quomodo Deus sibi voce Evangelii aeternam Ecclesiam ex hac massa peccati, hoc est, ex magna homi= Bv.r num colluuie excerpat, inter quos lucet Evangelium, ut scintilla in tenebris. Ut Pharisaeorum tempore tamen Zacharias, Elisabeth, Maria, et alii multi verae doctrinae custodes fuerunt, Ita etiam ante haec tempora multi fuerunt, recte invocantes Deum, alii magis alii minus perspicue tenentes Evangelii doctrinam. Talis fuit et ille Senex, de quo dixi, qui Lutherum conflictantem pavoribus saepe erexit, eique aliquo modo monstrator fuit doctrinae et fide. Ita ut servet Deus deinceps in multis lucem Evangelii, ardentibus votis precemur, Sicut Esaias pro suis auditoribus precatur, Obsigna legem in discipulis meis. Deinde haec commemoratio ostendit, fucatas superstitiones non esse durabiles, Sed evelli divinitus. Haec cum sit causa mutationum, cavendum est, ne errores in Ecclesia doceantur. Sed redeo ad Lutherum, ut initio sine privata cupiditate in hanc causam ingressus est, ita etsi fuit natura ardens et iracunda, tamen semper sui muneris memor, tantum docendo proeliatus est, ac vetuit arma sumi, sapienterque distinxit officia toto genere diversa, Episcopi docentis Ecclesiam Dei, et Magistratuum, qui gladio cohercent certorum locorum multitudinem. Bv.v Quare cum aliquoties Diabolus, qui scandalis dissipare Ecclesiam et contumelia Deum afficere studet, et ut est [Greek] epichairekakos, voluptatem capit ex hominum miserorum erroribus et exitio, inflammasset seditiosa ingenia ad excitandos tumultus, ut Monetarium et similes, acerrime illos furores damnavit, et dignitatem ac vincula omnia politici ordinis non solum ornavit, sed etiam munivit. Cum autem apud me cogito, quam multi magni viri in Ecclesia saepe in hac re hallucinati sint, plane statuo, non sola humana diligentia, sed etiam divina luce pectus eius gubernatum fuisse, ut intra sui muneris metas tam constanter manserit. Execrabatur igitur non solum huius aetatis seditiosos Doctores, Monetarium, et Anabaptistas sed etiam eos Episcopos Romae, qui audacissime impudentissimeque Decretis conditis affirmarunt, Petro non tantum Evangelii docendi munus mandatum esse, sed etiam Imperia politica tradita esse. Denique erat hortator omnibus, ut quae Dei sunt Deo darent, quae Caesaris Caesari, id est, ut vera paenitentia, verae doctrinae agnitione et propagatione, vera invocatione, et bonae conscientiae offi= Bvi.r ciis Deum colerent. Suae vero politiae quisque in omnibus civilibus officiis reverenter propter Deum obtemperaret. Ac talis quidem Lutherus ipse fuit, quae Dei sunt Deo dedit, recte docuit, Deum recte invocavit, habuit et alias virtutes necessarias in homine, qui placet Deo, Deinde in politica consuetudine constantissime vitavit omnia seditiosa consilia. Has virtutes tanta esse iudico decora, ut alia maiora in hac vita expeti non possint. Et quanquam ipsius viri virtus etiam laude digna est, qui Dei donis reverenter usus est, tamen praecipue Deo gratias agi necesse est, quod per eum restituit nobis Evangelii lucem, et ipsius doctrinae memoria retinenda et propaganda est. Nec moveor clamoribus Epicureorum aut Hypocritarum, qui aut rident aut damnant manifestam veritatem, sed vere statuo consensum perpetuum esse Catholicae Ecclesiae Dei hanc ipsam doctrinae vocem, quae sonat in Ecclesiis nostris, et huius doctrinae agnitione necessario regendam esse invocationem et vitam. Denique hanc ipsam esse doctrinam, de qua Filius Dei inquit, Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus. Loquor enim de summa Doctrinae, ut in Ecclesiis nostris a piis Bvi.v et eruditis intelligitur et explicatur. Nam etiamsi alii magis alii minus proprie et concinne interdum aliquid explicant, aut alius alio horridius interdum loquitur, tamen de rebus in summa inter pios et eruditos consensus est. Ac mihi saepe multumque cogitanti, de omnium temporum doctrina, inde usque ab Apostolis, post primam puritatem secutae videntur mutationes doctrinae insignes quatuor. Origenica aetas, etsi aliqui fuerunt recte sentientes, qualem fuisse Methodium arbitror, qui deliramenta Originis improbavit, tamen in animis multitudinis inflexit Evangelium ad Philosophiam, hoc est, offudit hanc persuasionem, mediocrem rationis disciplinam mereri remissionem peccatorum, et esse iusticiam de qua diceretur: Iustus ex fide sua vivet. Haec aetas pene totum amisit discrimen Legis et Evangelii, et sermonem Apostolicum dedidicit, Non enim retinuit nativam significationem vocabulo ex literae, spiritus, iusticiae, fidei. Et amissa verborum proprietate, quae rerum notae sunt, alias confingi res necesse est. Ex his seminibus ortus est Pelagii error, qui late vagatus est. Itaque cum Apostoli puram doctrinam seu limpidos et saluberrimos fontes Ecclesiae dedissent, multum infudit caeni Origines. Bvii.r Huius aetatis errores ut emendarentur, saltem aliqua ex parte, Augustinum Deus excitavit, hic mediocriter fontes repurgavit, ne dubito, si hic Iudex esset controversiarum huius aetatis, habituros nos cum prorsus [Greek] homopsāphon. Certe de remissione gratuita, de iusticia fidei, de usu Sacramentorum, de adiaphoris expresse nobiscum sentit. Etsi autem alibi magis, alibi minus diserte seu proprie exponit quod vult, tamen si Lector candorem et dexteritatem in iudicando ad eum adferet, sentire eum nobiscum agnoscit. Quod enim adversarii nostri interdum sententias ex eo decerptas, contra nos citant, et ad patres magno clamore provocant, id non faciunt veritatis et antiquitatis studio, sed sycophantice praesentibus Idolis autoritatem veterum praetexunt, quibus haec Idola postremae aetatis adhuc ignota erant. Sed semina superstitionum tamen in illa Patrum aetate extitisse adparet. Ideo et de votis quaedam constituit Augustinus, etsi de his quoque minus horride loquitur quam caeteri. Semper autem aliquid ineptiarum singulis etiam bonis aspergunt contagia suae aetatis, quia ut patriae, ita praesentibus ritibus favemus, quibus innutriti sumus, verissimumque illud est Euripidis, [Greek] pan suntrophon gluku. Utinam vero Bvii.v omnes qui Ausustinum sequi se iactitant, perpetuam sententiam, et ut ita dicam, pectus Augustini referrent, non tantum mutila dicta calumniose detorquerent ad suas opiniones. Ac restituta lux Augustini scriptis, posteritati profuit, Nam deinde Prosper, Maximus, Hugo, et aliqui similes, qui studia gubernarunt, usque ad Bernardi aetatem, propemodum Augustini normam sequuntur. Interea tamen crescentibus Imperiis et opibus Episcoporum, secuta est velut Gygantum aetas, prophani homines et indocti regnarunt in Ecclesia, quorum aliqui aulae Romanae artibus aut forensi doctrina exculti fuerunt. Exorti sunt igitur Dominicani, et Franciscani, qui cum viderent luxum et opes Episcoporum, et prophanos mores detestarentur, modestiorem vitam instituerunt, seque quasi disciplinae carceribus incluserunt. Sed primum inscitia superstitiones auxit, Deinde cum viderent hominum studia in Scholis ad solam forensem doctrinam converti, quod Romae iam lites multis augerent autoritatem et opes, ipsi revocare homines ad Theologica studia conati sunt, sed consilium defuit. Albertus et similes, qui dediti fuerant Aristotelis doctrinae, transformare Ecclesiae doctrinam in philosophiam coeperunt. Et haec quarta aetas, Bviii.r non tantum coenum, sed insuper venena, id est, opiniones probantes manifesta Idola in fontes Evangelicos infudit, Tantum labyrinthorum et falsarum opinionum est in Thoma, Scoto et similibus, ut semper saniores Theologi desideraverint aliud genus doctrinae planius et purius. Nec sine insigni impudentia dici potest, non fuisse opus eius doctrinae mutatione, cum manifestum sit, magnam partem Sophismatum in illis disputationibus ne ab iis quidem intelligi, qui in eo doctrinae genere consenuerunt. Deinde aperte confirmantur eidėlomaniai, ubi docent applicationes Sacrificii ex opere operato, ubi statuarum invocationes excusant, ubi negant gratis peccata remitti fide, ubi ex Ceremoniis humanis carnificinam faciunt conscientiarum, denique multa sunt alia magis tetra et dusphāma, quae cogitans toto corpore cohorresco. Gratias igitur agamus Deo aeterno Patri Domini nostri Ihesn Christi, qui Martini Lutheri ministerio ex fontibus Evangelicis rursus eiici coenum et venena voluit, et Ecclesiae puram doctrinam restituit, qua de re cogitantes omnes pios toto orbe terrarum coniungere vota et gemitus decet, ac petere ardentibus pectoribus, ut Deus confirmet hoc Bviii.v quod operatus est in nobis, propter templum sanctum suum. Tua est haec vox et promissio, vive et vere Deus, aeterne Pater Domini nostri Ihesu Christi, conditor omnium rerum et Ecclesiae, propter nomen meum miserebor vestri, propter me, Propter me faciam ut non blasphemer. Te oro toto pectore, ut propter gloriam tuam et Filii tui semper tibi inter nos quoque Ecclesiam aeternam voce Evangelii tui colligas, et propter Filium tuum Dominum nostrum Ihesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, [Greek] Mesitān kai hiketān, nostra pectora Spiritu sancto regas, ut te vere invocemus, et officia tibi placentia praestemus. Rege etiam studia doctrinae, et guberna ac serva has politias et earum disciplinam, quae sunt hospitia tuae Ecclesiae et studiorum, Cum ideo genus humanum condideris, ut ab hominibus agnoscaris et invoceris, quare et illustribus testimoniis te patefecisti, non sinas deleri haec agmina, in quibus doctrina tua sonat. Cumque Filius tuus Dominus noster Ihesus Christus aditurus agonem suum precatus sit pro nobis: Pater, sanctifica eos in veritate, Sermo tuus est veritas. Ad huius nostri Sacerdotis praecationem nostra vota adiungimus, et petimus una cum ipso, Ci.r ut tua doctrina semper luceat in genere humano, et nos gubernet. Haec quotidie praecantem et Lutherum audiebamus, et inter haec vota anima eius ex mortali copore placide evocata est, cum iam ageret annum sexagesimum tertium. Habet posteritas multa monumenta et doctrinae et pietatis ipsius. Edidit scripta [Greek] didaskalika, in quibus doctrinam complexus est salutarem, et necessariam hominibus, erudientem bonas mentes de poenitentia, de fide, et veris fructibus fidei, de usu Sacramentorum, de discrimine Legis et Evangelii, de discrimine Evangelii et Philosophiae, de dignitate politici ordinis, denique de praecipuis Articulis doctrinae, quam in Ecclesia extare necesse est. Deinde addidit [Greek] elengtika, in quibus refutavit multos errores perniciosos hominibus. Edidit et [Greek] Exāngktika, id est, enarrationes plurimas in Prophetica et Apostolica scripta, quo in genere etiam inimici fatentur, eum superare omnium enarrationes, quae extant. Haec merita esse magna omnes piae mentes intelligunt, sed profecto utilitate et labore aequat haec opera, interpraetatio veteris et novi Testamenti, in qua tanta est perspicuitas, ut vice Commentarii esse Ci.v possit ipsa germanica lectio, Quae tamen non est nuda, sed habet adiunctas eruditissimas annotationes, et singularum partium argumenta, quae et summam doctrinae coelestis monstrant, et de genere sermonis erudiunt Lectorem, ut ex ipsis fontibus bonae mentes firma testimonia doctrinae sumere possint. Volebat enim Lutherus non detinere in suis scriptis, sed ad fontes deducere omnium mentes. Ipsam vocem Dei audire nos voluit, hac voluit in multis accendi veram fidem et invocationem, ut Deus vere celebraretur, et multi fierent haeredes vitae aeternae. Hanc voluntatem et hos tantos labores et grata mente praedicare decet, et exempli causa meminisse, ut nos quoque pro suo quisque modo ornare Ecclesiam studeat. Nam ad hos duos fines praecipue tota vita, et omnia vitae studia et consilia referenda sunt, Primum, ut Dei gloriam illustremus: Deinde, ut Ecclesiae prosimus. De quorum altero dicit Paulus, Omnia ad gloriam Dei facite. De altero Psalmus CXXII Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. Et additur dulcissima promissio in eodem versu, Eos qui diligunt Ecclesiam faelices et beatos fore. Haec coelestia mandata et hae promissiones invitent omnes, ut Ecclesiae doctrinam recte discant, ament ministros Evangelii, et salutares Doctores, et conferant studium et operam ad verae doctrinae propagationem, et ad verae Ecclesiae concordiam tuendam. ________________________________________________________ file: /pub/resources/text/wittenberg/melan: lifeb-01.txt .